- CAPILLACEA Coma
- CAPILLACEA Comaapub Plin. l. 12. c. 25. ubi de balsamo, Arboris tria genera: tenui et capillaceâ comâ, quod vocant Eutheriston: alterum scabrô aspectu, incurvum, sruticosum, odoratius, quod Trachy appellant: tertium Eumenes, quia est reliquis procerius levi cortice: idem ei est, quod ἰχνὸν et τριχῶδες Dioscoridi, de eodem balsami genere. Sed τριχῶδες, inquit Salmas. non dicitur, quod tenuem et capillaceam habet comam; verum quod surculos tenues et capillaceos. Coma arborum et herbarum de folio dici solet, unde τριχόφνλλα talia: Cuiusmodi non est balsami id genus, cuius non folia, sed frutex, tenuis ac capillaceus est, virgis ac surculis tenuibus ac τριχώδεςι refertus. Unde εὐθέριςον id vocatum, διὰ τὸ εὐχερῶς ςθερίζεςθαι ἰχνὸν ὂν, quod prae gracilitate facilius tondeatur: in balsamo vero non comae et folia, sed surculi supervacui, tonderi ac am putari solebant. Vide eum ad Solin. p. 581. Atque hi surculi et sarmenta, Xylobalsami nomine vaeniebant, quorum illud quod maxime exile et capillaceum, praestantissimum erat. Theophrastus, εν᾿ οσμα δὲ σφόδρα καὶ τὰ ῥαβδία, καθαίρειν γὰρ καὶ τούτου ἕνεκα καὶ τȏυ διαφόρου πωλεῖςθαι τιμῆς, Odoratae etiam impendiô virgae, ea propter amputantur et ampliore pretiô vaeeunt. Nempe aliud coma, aliud capillus, ςθρὶξ καὶ κόμη: comosum est πολύφυλλον et πολύκομον: capillaceum, τὸ τριχῶδες, quod instar capilli tenue ac fragile est. Er comae seu frondes in balsami frutice, haud secus ac in vite, tondebantur; Sed τὸ τριχῶδες τȏυ ςθάμνου, de gracilitate sarmentorum ac surculorum accipiendum, neque quidquam ad comam facit, idem ibid.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.